- CRASSUS (M.)
- M. CRASSUSP. Crassi Censoris filius, Romanorum omnium ditissimus: Negavit quempiam divitem habendum, qui annuô reditu exercitum alere non posset. Hic sub Cinna Marioque, in Hispaniam se recepit, ubi apud Vibium octo menses latuit, hinc in Africa, sub Sulla, meruit. Ad bellum Servile missus, adversus Spartacum gladiatorem, qui fugitivorum ingenti contracta manu, Vatinium, Gellium, ac Lentulum Roman. Imperatores fugaverat, 12. milibus hostium una cum eorum Duce caesis, apud Rhegium, iuxta Leucadis paludem, victoriâ potitus est, urbemque ovans intravit, laurô, novô exemplô coronatus, cum ceteri ante eum non nisi myrteam coronam accepissent. Dein consul et Censor, cum Pompeio et Caesare, Triumvirum egit. Postremo cum ei Syria sorte obtigisset, templum Hierosolymitan. diripuit, totâ Iudaea emunctâ: Hinc profectus ad bellum Parthicum, ibi cum filio Publio a Surenâ Regis Praefecto captus, atque interfectus est. Et quoniam auri cupiditate expeditionem suscepisse credebatur, Barbari liquefactum aurum in os eius infuderunt, iubentes, ut saltem mortuus sese aurô satiaret, cuius famem vivus numquam sedare potuisset. Plut. in eius vita. Flor. l. 3. c. 11. Ioseph. Iud. Antiq. l. 14. Lucan. l. 1. v. 104.---- Postquam crudeli funere CrassusAssyrias Latiô maculavit sanguine Carras.Vide et Marcus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.